Latin
LIBRI TERTII
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 186
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem illae in obliqua sphaera sint admodum inaequales: necesse est medietates eclipticae aequales non vniformiter, sed inaequalibus temporibus oriri. Proba singulis diebus &singulis noctibus medietatem eclipticae oriri, Horizon &ecliptica quia circuli maximi semper sese secant bifariam siue in gradibus diamet traliter oppositis: Sol ergo in quocunque gradum eclipticae oriens, non prius occidere potest, quam gradus oppositus e regione oriatur. Quid vocas datum arcu eclipticae? Arcus datus est quaelibet circuli portios toto circulo minor, cuius initium &finis certus desig natur. Vt: Arcus à principio Q ad finem eius, hoc est Signum Q. Arcus à 14. gr. X, ad IS. gr. XX. &c. Quod si arcus alicuius initium desumitur ab aequinoctio verno: Arcus iste continuus appellatur. Discretus autem vocatur, si alibi incipiat. Quomodo Ascensio &descensi istiusmodi arcuum inuenitur? In Sphaera materiali, posita recta vel certa obliqua sphaera, arcus eclipticae continui ascensio vel descensio inuenitur, reuoluta sphaera, &fine arcus dati in horizonte orientali, si ascensio quaeratur Vel occidentali, si descensio, posito: tum enim sectio horizontis &aequatoris monstrat arcum aequatoris ab aequinoctio verno quaesitum, simulque numetum temporum eius prodit.