Latin
LIBER
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 20
Unproofread scanNot analysed yet
His simul demonstrantur obiectorum Astronomiae pprietates, quales sunt motus, figura, dispositio &c. Huic appendicis loco locus geographicus de Terreni globi dimensione annectitur. IMA PARI LIBRI PRIMI. Quid est Sphaera Materialis. Sphaera Materialis, est Sphaerae naturalis seu vltimi caeli, quatenus mouetur, effigies, ex certu quibusdam circulis artificiosè, tanquam in vna corporis globosi circumferentia descriptis, extructa, qua omnis primi motus ratio demonstratur. Quotuplex ergò est Sphaera in doctrina Astronomica? Duplex. 1. Naturalis, Ea est primum mobile seu coelum vltimum, vel etiam tota mundi Machina. 2. Artificialis seu materialis, quae artificiose fabrefacta exiguo corpore primum mobile vel totum mundum, eiusque motus rationes manibus palpandas, &pro libito examinandas iffert, vt etiam Mundus Artificialis dici posset. Quod nam est Centrum Sphaerae materialis? Centri vicem obtinet globulus in Mundi artis ficialis medio, repraesentans Terram Mundi nas turalis Centrum, ab ea enim omnes rectae ad coelum ductae, apparent (vt infra probabitur) intersi aequales. Quomodo Terra centrum esse potest, cùm punctum non sit.