Latin
LIBER
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Terra sanè non modò ἀδιαίρετος non est, sed in amplißimas regiones &vasta maria diuidua, &quidem tantae molis, vt vix quisquam eam circuiuerit, ad quam etiam maximi montes sensibiles non sunt: Ad coeli tamen immensam magnitudinem comparata, vix puncti rationem (vt infra dec monstrabitur) habet. Axis sphaerae materialis quis est? Linea recta in ea, à polo per centrum Sphaerae ad polum ducta, circa quam immobilem Sphaen voluitur: repraesentans rectißimum ductum vel transitum à polo Mundi per terram ad polum ope positum. Qui nominantur poli Sphaerae materialis? Duo extrema axis sphaerae puncta, quibus vel ut ianua cardinibus conuertitur: repraesentia duos mundi Cardines, circa quos immobiles coelum circumagitur. Quomodo appellantur isti poli? Appellantur POLI, CARDINES, VERTIs Mundi vel Sphaerae. Horum alter qui nobis supra horizontem semper apparet, vocatur SEPTENTRIONALIS, a septem stellis vrsae maioris, quae septem triones vel teriones siue boues dicuntur. Item ARCTICVS, ab eadem Vrsa maiori, quae ἄρκτος graecis est. Sic BOREALIS, BOREVS, &AQVILONARIS à ventis Borea &Aquilone indè spirantibus. Alter vocatur MERIDIONALIS à meridie, quia Sol tempore meridiano nobis in illa parte conspicitur. ANTARCTICVS, quasi arctico oppositus. Item AVSTRINVS vel AVSTRALIS, &NOTIVS, ab Austro &Noto eius regionis ventis. Iste polus nobis sub horizontem perpetuo latet. Quid vocas Circulos sphaerae materialis? Circulares eius armillas, congrua dispositione