Latin
TERENI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 208
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut partium eclipticae, velut circuli principas lis, cuius omnium graduum plurimus vsus est, ascensiones &descensiones tam continuas quam discretas numeramus: ita non minus cuiusque punsti coeli seu potius stellae ascensiones &descensiones ab aequinoctio verno, hoc est continuas, vel etiam ab alia stella, id est, discretas computare solemus. Quomodo hoc fit? Cognito loco stellae datae in sphaera seu olobo stellis insignito, reuoluatur globus donec stella in horizonte orientali, si ascensio quaeratur, aut si descensio, occidentali, constituatur: tum enim aequatoris &horizontis sectio monstrabit ascensionem vel descensionem stellae ab aequinoctio verno numeratam, quae quidem recta in sphaerae rectae positu, obliqua vero in positu aliquo certo dato obliquo erit. Pari modo diuersarum stellarum ascensiones vel rectae vel obliquae inuentae, differentia sua patefaciunt ascensiones vtrique stellae interceptas, hoc est, discretas. Breuis explanatio tabularum Ascensionum, in tabulis Directionum Regiomontani &Rheinholdi. In Sphaera materiali &globo stellarum omnia ad ascensionum tam eclipticae partium, quam stellarum pertinentia demonstrari, &in gradibus vel temporibus quidem integris, non autem exquisitè in scrupulis propter eorum exilitatem, numerari possunt. Idcirco Artifices ad pleniorem vsum tabulas, ex quibus omnia minutissima depromuntur, computarunt. Ea ergo, quae tabula Declinationum partium eclipticę vocantur, adiunctas habet singulis gradihureclipticae suas declinationes ab aequatore. Quae in signis borealibus sunt boreales, in australibus australes.