Latin
TERENI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 209
Unproofread scanNot analysed yet
Tabula Ascensionum rectarum numerat ascensiones rectas, seu tempora Aequatoris cum singulis gradibus eclipticae coascendentia, prout supra Horizontem rectum ascendunt, aut Meridianum transeunt, vel etiam prout à Coluro siue circulo declinationis per eclipticae datum gradum ducto, determinantur. Tabulae ascensionum obliquarum numerant tempora ęquatoris super horizontem obliquum cum quouis eclipticę gradu ascendentia. Computatę autem sunt peculiares obliquarum ascensionum tabulae pro singulis latitudinum gradibus, à Regiomontano quidem à primo gradus vsque ad 60. à Rheinholdo verò à 60. vsque ad 90. siue ad finem quadrantis. Porro cum ad hoc negocium cęterae stellae non minus quam eclipticae gradus pertineant: Regiomontanus pro reliquis planetis, &etiam stellis, quarum latitudo ab ecliptica non minor est 8. graduum, confecit peculiares tabulas Declinationum, &Ascensionum rectarum, seu, vt ipse vocat, coeli Mediationum, quibus ex data stellae longitudine &latitudine, mox eius &declinatio &ascensio recta seu mediatio coeli cognoscitur. Ad caeterarum autem stellarum extra Zodiacum declinationes &ascensiones rectas inueniendas inseruiunt tabulae Generales declinationem, &coeli Mediationum. Inde pro Ascensione obliqua etiam harum stellarum conducit canon differentiarum ascensionalitum. In eum enim missa declinatio stellae cognita, offert è regione eleuationis polaris, de qua quęritur, differentiam ascensionalem, addendam ascensioni stellae rectae, si borealis sit, auferendam autem, si australis fuerit. Et isto modo ascensio obliqua stellae habebitur. Itaque quae in sphaera materiali demonstrantur, ea in illis tabulis exquisite computata habentur. Quid praeterea ad hanc ascensionum doctrinam pertinet? Inuentio arcus Eclipticae, qui datae ascensioni vel descensioni correspondet. Quomodo hoc fit?