Latin
TERENI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 210
Unproofread scanNot analysed yet
In sphaera materiali, posita sphaera vel recta, vel certa aliqua obliqua, reuoluatur ipsa, donec arcus aequatoris siue ascensio data fine suo hori contem orientalem, descensio autem data occidentalem attingat: ibi tum horizontis &eclipticae sectio finem arcus eclipticae correspondentis offeret, numen rati scilicet arcus continui ab aequinoctio verno. Si vero detur ascensio vel descensio discreta, necesse erit gradum eclipticae tam principio quam fini correspondentem inueniri. Arcus igitur inter eos gradus interceptus, is est, qui quaeritur. Sic in tabulas ascensionum vel rectarum, vel certae cuiusdam latitudinis obliquarum, si ascensio data mittatur; offertur è regione arcus eclipticae quęsitus &c. Hoc modo per ascensiones &descensiones stellarum datas, inuestigantur etiam eclipticae gradus coorientes.