Latin
COSMIC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 216
Unproofread scanNot analysed yet
quando stella, quae antea propter solis vicinitatem non conspiciebatur, iam ipso remoto, noctu iterum apparere incipit. Occasus Heliacus, est. quando stella, quae antea propter solis ab ea maiorem distantiam noctu conspiciebatur, iam ipso appropinquante apparere desinit. Quid differunt Cosmicus &Acronychus ortus &occasus ab Heliaco? Ortus &occasus Cosmicus &Acronychus stellae, fiunt sole &stella in horizonte constitutis. Vnde etiam veteribus dicebantur ortus &occasus veri. Sed Heliacus stellam quidem in horizontem collocat, Solem autem infra eundem tanto interuallo relinquit, quanto stella vel ex radijs solis emergere, vel se eis inuoluere potest. Hinc veteres hos ortus &occasus Apparentes vocarunt. Veteres ne aliter hos ortus &occasus distinxerunt? Veteres quibus appellationes istae dictae nondum fuerunt vsitatae, ortum &occasum poeticum alium nominarunt Verum, alium Apparentem. Et vtruma iterum fecerunt duplicem, Matutinum sc. &Vespertinum. Ortus &occasus Verus Matutinus, idem est qui Cosmicus, sed Verùs Vespertinus, iam Acronychus vulgò dicitur. Ortus autem &occasus Apparens tam Matutinus quam Vespertinus, nunc Heliacus vocatur.