Latin
COSMIC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 217
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus stellis competit ortus &occasus Verus seu Cosmicus &Acronychus? Omnibus stellis quae oriuntur &occidunt. Cum enim Sol motu annuo per totum Zodiacum moueatur, necesse est, vt ortuum &occasuum horum verorum omnes species omnibus istis stellis ex aequo distribuat. Venus tamen &Mercurius, propterea quod à Sole breui tantum interuallo recedunt, occasu matutino vero seu cosmicè occidere, &ortu vespertino vero seu acronycè oriri non possunt. In sphaera recta igitur vbi fixarum stellarum nulla est inoccidua, hi ortus &occasus omnibus communicantur. Idem in Meridiano omnium locorum contingit. Quas affectiones ibi nominas mus, mediationes coeli; Applicationes ad medium coeli cum Sole; Item Culminationes. Sed ortus &occasus apparentes seu heliaci quibus stellis competunt? Competunt &hi omnibus stellis, quae horizontem subeunt, diuersimode tamen. Etenim heliacus ortus matutinus, &occasus vespertinus accidunt stellis, quae motu suo sunt tardiores sole, cuius gratia vesperi à sole praeuentae euanescunt, &mane relictae iterum cernuntur.