Latin
TERTIA PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 224
Unproofread scanNot analysed yet
TERTIA PARS LIBRI TERTII. Quid hac tertia libri huius terti parte proponitur explicandum? Certium phaenomenon, cuius ratio ex conuen sione primi motus dependet explicatur. Videlicet Doctrina de Diebus Naturalibus &Artificis alibus. Vbi simul ordinis methodus de Horarum &Annorum ratione dicendum esse monet. Quotuplices sunt Dies? Ratione vsus sunt potißimum duplices. Astronomici, &Politici seu Ciuiles. Quid vocas dies Astronomicos? Quos Astronomi certa quantitate per Aequatoris reuolutiones dimensos considerant. Qui vocas dies Politicos seu Ciuiles? quibus vulgo quaeuis gens &populus pro sua consuetudine propria vtitur.