Latin
TERTIA PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 225
Unproofread scanNot analysed yet
Quotuplices sunt dies Astronomici? Duplices, Naturales &Artificiales. DE DIEBVS NATV RALIBVS. Quid est dies Naturalis? Est temporis spacium, quo Sol conuersione primi mobilis a circulo quocunque immobili ad eandem eius partem reducitur. Vel, Est temporis spacium quo integer Aequinoctialis, vnà cum additamento motui solis proprio correspondente reuoluitur. Graeci vocant Νυχθημέρινον, vel λυχθήμερον. Quid est Additamentum Est portio aequatoris circuli, quae motui Solis sub ecliptica proprio correspondet. Cùm enim Sol motu suo proprio annuo totum Zodiacum perambulet, progrediens quotidie vo ferè gradu: necesse est, ipsum postero quouis die inn &cum alio gradu eclipticę ad meridianum, horizontemue, redire.