Latin
CIALIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 238-2
Unproofread scanNot analysed yet
ascens. obliquarum. In sphaera obliqua dies artificiales (qui quidem sunt dierum naturalium partes, cuiusmodi sunt in Zona torrida &vtraque temperata, nec non ex parte in frigidis) sole versante in borealibus signis, longiores sunt noctibus suis: in australibus vero breuiores. Nota. Hîc &in sequentibus, sicut supra pag. 197. monuimus, de sphęra obliqua septentrionali loquimur; in meridionali autem hęc omnia verifieantur in signis oppositis. Proba hanc propositionem? Centra parallelorum extra ęquatorem versus boream omnia, &vnà cum eis maiora circulorum segmenta supra horizontem eminent, minora infrae latent. Contrarium fit in signis australibus. 2. Sole in borealibus signis existente quotidie plura signa oriuntur de die magis rectè in obliqua uam quam in recta sphera, de nocte vero plura magis obdique. Oppositum fit sole in signis australibus decurrente. Vt: si Sol sit in 10. gr. 46: gradus. 80. sequentes vsque ad o. gr. 2, oriuntur magis oblique ancobliqua sphęra, quam in recta, sed 100. gradus numerari à OGD, ad 10.