Latin
CIALIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 239-2
Unproofread scanNot analysed yet
e gradum Soli oppositum rectius oriuntur. Cum igitur illic sit perpetuun quinoctium, hic dies iste prolixior erit. IIII. In sphaera obliqua (qua quidem dies artificiales, sunt antè, sunt partes diei naturalis) Sole, commorante in solstitio aestiuo, dies est in toto anno longißimus &nox breuißima, in solstitio vero brumali dies est breuißima &nox longißima. Proba. Centra Tropicorum, qui ex dierum naturalium circulis sunt extremi, in axe sphęrae ab horicontis plano longissimè elongata sunt, nullius ergo raeterorum circulorum segmenta tam in aequalia fiunt. Tota medietas eclipticae à solstitio aestiuo, esque ad solstitium hyemale, rectius in obliqua sphera ascendit quam in recta, reliqua magis oblique. Cum igitur illa tota sequatur ortum Solis ipso in solstitio aestiuo agente, haec autem, sole in brumali solstitio commorante: sequitur diem illic longissimam, hic breuissimam esse, tale enim quid sullo alio die totius anni contingit. In sphaera obliqua (qua artificiales dies sunt rtes naturalium) per totam medietatem ecliptieae descendentem sol efficit dies posteros breuiores antecedentibus, noctes autem longiores.