Latin
DE DIEBVS CIVILIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 249
Unproofread scanNot analysed yet
DE DIEBVS CIVILIBVS SEV POLITICIS. Quid vocas dies ciuiles seu politicos? Tempus νυχθημέρινον, prout cuiuis genti vel nationi consuetum est illud inchoare, &vsurpare. Quid differunt à diebus naturalibus? Quantitate conueniunt, differunt autem &κριβείᾳ, partim etiam initio &fine. Quod est initium politicorum dierum? Diuersae nationes diuersa habent initia. Iudaei authoritate diuina diem ab occasu solis incipiunt. Idem fuit vsitatum Atheniensibus, licut hodie Silesijs, nec non &Italis, quorum hotologia in occasu Solis horam vigesimam quartam sonant, inde ab integro iterum incipiunt. Babilonij ab ortu solis initium diei faciunt, sicut &hodie Noribergenses. Quod idem vulgus apud nos consueuisse apparet, nisi quod diem non in ortu solis, sed in crepusculo matutino incipere solet, siquidem ipsa natura idem initium sicut diei artificialis vulgaris, ita simpliciter DIEI, fecisse videtur, praesertim cum propter linguae inopiam voculae νυχθημέρου aequipollentem non habeaVmbri mus. Vmbri, Aegyptij, Alexandrini, Arabes, sicut &Astronomorum plaerique, initium diei in meridi em ponunt. Romani diem à media nocte inceperunt, quam consuetudinem Mysi retinent.