Latin
DE DIEBVS CIVILIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 250
Unproofread scanNot analysed yet
Germani vero communiter diem inchoant tam à media nocte, quam à meridie, siquidem horologia vsitata vtroque isto tempore ad numerorum initia recurrunt. Quomodo, &in quas partes duntur dies politici? 1. Diuiduntur, sicut &Astronomici, in diem &noctem artificialem. Item in tempus antemeridianum, &pomeridianum; numerando scilicet à media nocte. 2. Olim huiusmodi distinctiones vsurpabantur. Videlicet, Media nox, Gallicinium, Crepus sculum matutinum, Diluculum seu Aurora, Mane, Meridies, Vesper, Occubitus solis, Prima fax, Crepusculum vespertinum, Intempesta nox sen Concubium aut Conticinium. Diem artificialem itidem secat tempus antemeridianum &pomeridianum. Nox artificialis politica diuidebatur in quatuor vigilias seu excubias more militari. Diuidebatur item antiquo satis instituto tam dies quam nox artificialis politica in horas 12. Quam ob rem totum νυχθημέρινον tempus in 14. horas distribuebatur. Idem nobis vsitatum est, nisi quod loco inaequalium horarum vtimur aequalibus.