Latin
DE HORIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 252
Unproofread scanNot analysed yet
Vel Est temporis spacium, quo vicesima quarta pars, siue 15. tempora aequatoris ascendunt. Aequales dicuntur, quia omnes omnium dierum naturalium vicesimae quartae partes sunt aequales. Aequinoctiales nominantur ab horis diei aequinoctialis temporibus. Cum enim diei longioris partes duodecimae, siue horae temporales prolongentur, nocte autem sequente, vt pote breuiori eo magis decurtentur, contrariumque dies breuior longiorem habens noctem annexam, faciat: Solus dies aequinoctialis horas suas nocturnis adaequat, tempusque νυχθημέρινον in partes 24. aequales diVel etiam ab ascensionibus aequatostribuit. ris aequalibus nomen hoc horae istae sortitae sunt. Horarum istarum iam, postquam automatica horo logia, quę ponderum tractu horas aequaliter tam pulsibus quam indicibus indicant, inuenta sunt, apud omnes communis est vsus, priores vero in desuetudinem abierunt. Quare diuidebantur tam dies quam noctes artificiales in 12. partes, dies vero naturalis in 24. partes? Variae sunt huius rei opiniones. Alij hanc distinctionem à communi duodenaria Assis diuisione, idque propter numerationis commoditatem desumptam esse existimant: Alij primos huius partionis autores ad 12. dodecatemoria Zodiaci, quibus 12. Iunationes menstruae in anno correspondent, respexisse putant.