Latin
DE HORIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 251
Unproofread scanNot analysed yet
DE HORIS. Quid est Hora? Est vel vicesima quarta pars diei naturalis, vel duodecima diei artificialis. α Tempus, quodcunque significat. Item quatuor anni partes opat dicuntur. Specialiter tamen lodecimae diei partes horae dici coeperunt. Quotuplices sunt Horae? Duplices. Temporales seu inaequales, &Aequais seu aequinoctiales. Quid sunt Horae inaequales? Duodecimae cuiusque diei vel noctis artificialis partes. Inaequales dicuntur, quia non quidem vnius &eiusdem diei vel noctis, sed diuersorum dierum partes istae duodecimae inaequales sunt, nam cum corum incremento &decremento ipsae similiter variantur. Nominantur etiam Temporales, Κατρικαῖ, forte propter commoditatem rerum agendarum. Item planetariae, quod planetae dominia suarum Virtutum seu influentiarum secundum istas horas inter se distribuere censentur. Hinc septem lies septimanarum, ab eo Planeta, qui primae cuiusque diei horae praeesse existimatur, appellationes desumpsisse putantur. Huiusmodi horae apud es fuerunt in vsu. Quid est hora aequalis Est vicesima quarta pars diei naturalis.