Latin
PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 263
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo phaenomena primi motus se habent in Obliqua sphęra, eâ quidem, cuius Zenith est ins tra Aequatorem &Tropicum cancri In locis sphaerae obliquae, quorum Zenith est intra Aequatorem &Tropicum Cancri, seu quoc rum altitudo poli arctici minor est, quam Solis maxima declinatio, hoc est, quae in Zona Torrida extra medium versus loream reposita sunt: haec eueniunt. Signorum ascensiones rectificantur seu examinantur regulis ascensionum non rectarum sed obliquarum. Stellae aliquae boreales semper supra horizontem manentes, habent aeternos dies, &ex opposito nonnullae nunquam conspiciuntur, siue aeterna nocte absconduntur. Vnde istae nulli ortui &occasui poetico obnoxiae fiunt. Sunt autem stellae istae intra polares circulos inclusae, Arcticus enim &antarcticus, qui sunt limites semper apparentium aut semper latentium partium mundi, magnitus dinem polarium non adaequant.