Latin
PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 264
Unproofread scanNot analysed yet
Duobus eclipticae punctis, quorum declinatio borea aequalis est latitudini loci, in meridiano superiori constitutis, ipsa ecliptica erecta est ad horizontem, attamen ab eo nec in tropicis nec in aequinoctialibus punctis secatur: Poli eclipticae tum in horizonte inueniuntur. Dies artificialis non aequatur nocti suae, duobus tantum ijs diebus exceptis, quibus in omni obliqua sphaera est aequinoctium vniuersale. Diei autem maximi longitudo in illo terrae tractu potest hoc ras 13. cum dimidia attingere. Sol quotannis bis fit verticalis. Quando enim ad illos eclipticae grandus, quorum declinatio latitus dini loci aequalis est, accesserit: conuertitur in parallelo per Zenith ducto. Sol à Zenith in meridiano vlterius in austrum quam inboream descendit. Quatuor &istic sunt solstitia: Alta duo, si in parallelo per Zenith transeunte sol fuerit, is enim ibi inest circulus alti solstitij. Et duo ima, in tropius. Horum tamen illud in tropico capricorni humilius, hoc autem in tropico cancri altius est, Nectamen dies fit longißima in altis solstitijs, sed in hoc minus humili.