Latin
LIBER
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 27
Unproofread scanNot analysed yet
φύσιν, non κατὰ θέσιν singulas esse, tàm ratio, quàm motuum periodicorum diuersitas demonstrat. At sphaeras singulas Planetarum in alios orbes particulares subdiuisas esse, pluralitas motuum, &multiplex anomalia apparens euincit, cum vnum corpus simplex non nisi vno simplici motu per se sua natura moueri possit. Quare quot motus in stella quauis obseruantur, in totidem etiam orbes Sphaeram eius diuisam esse, euicti persuademur. Quia autem eos coram nemo videre potest: confitemur, nos scire non posse, qui qualesue isti aetherei orbes sint. Attamen hoc nihil obstante, quandoquidem ad cognitionem eorum deueniendi patet aditus à posteriori, hoc est, ab obseruationibus, per Geometriam (quae in quantitati subiectis est regula veritatis) examinatis, &per Arithmeticam numeratis: Certissimi esse possumus, quod orbes isti aetherei vel omninò &ad amussim tales sint, &similiter disponantur, qualiter in theorijs depinguntur, vel certè sint his ipsis conformes. Sunt autem Orbes conformes, qui quanquam diuersissimi sint, idem tamen praestare possunt, vt Eccentricus orbis eodem modo saluare potest anomaliam apparentem, quo contentricus um epicyclo. Pari ratione omninò necesse est, vt orbes coelestes cum ijs quos in theorijs ponimus, congruant, nam alioqui impossibile esset, phaenomena coelestia tanto tempore huiusmodi theoriarum demonstrationibus &calculo tanta perfectione correspondere potuisse &adhuc posse. Hinc igitur manifestum est, Circulos &orbes illos (quanquam à nonnullis figmenta Mathematica appellentur) non esse tanquam Poëtarum deCentauris figmenta, quibus extra intellectum nihil in Rerum natura correspondet, sed esse imagines rerum vel βέσει vel quos reuera existentium. SEC NDA PARS