Latin
LIBRI PRIMI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 28
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI PRIMI. Obiectis Astronomiae propinquis generatim explicatis, nunc Secunda parte, vt sciatur, quae " istiusmodi obiecta ad Astronomiae doctrinam requirantur: recensentur &enumerantur partes Mundi, quibus natura Mundum partita est. Quid est Mundus? Aristoteles libello de Mundo sic definit. κόσμος ἐστι σύστημα ἐξ ὀυρανοῦ καὶ τῆς τῆς καὶ τῶν ἐν τούτοις περιεχομένων φύσεων. Mundus est compages ex coelo &terra, &quae in bis continentur naturis. Item alio modo. Κόσμος ἐστιν, ἢ τῶν ὅλων τάξις τε, καὶ διας κόσμησις, ὑπὸ θεοῦ τε, καὶ διὰ θεὸν διατ φυλαττομένη Mundus est vniuersorum ordinatio &distributio, quae à Deo &propter Deum conseruatur. Quid inter has definitiones interest Prior Astronomica est, expressis enim verbis partes Mundi enumerat, circa quas Astronomia occupatur, videlicet Coelum &Terram (ex terra Astronomus coeli motus obseruat) cum caetera corpora simplicia &mixta, reliquasque naturas omnes tanquam ad Astronomicam scientiam non pertientes, his verbis: Et quae in his continentur naturis: complectatur.