Latin
PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 272
Unproofread scanNot analysed yet
Quantus enim est aestatis feruor sub tropico, tanta est frigoris intensio sub poslaribus; &econtra, quantum de calore illic tempore hyberno remittitur (siquidem illic nulla est frigoris intensio, sed aestus immensi aliqua remise sio pro gelu hyemali censenda est) tantundem asperitas frigoris hîc mitigatur. Quatuor vmbrarum differentias habent, Orientalem, occidentalem, septentrionalem &meridionalem, hanc tamen semel tantummodo in anno, eamque in infinitum eiectam, Sole in tropico Cancri ad circulum mediae noctis descendente. His locis desinunt ἑτερόσκιοι, &incipiunt nepισkior, Quomodo variantur phaenomena primi motus intra circulum polarem boreum? In illo obliquae sphaerae positu, cuius Zenith in polarem septentrios nalem cadit, seu cuius altitudo poli maior est complemento declinationis solis maximae, hoc est, In locis Zonae frigidae arcticae: haec est phaeNon nomenon apparentia. Non omnes eclipticae partes ascendunt supra horizontem, sed quaedam perpetuo supra, quaedam perpetuo infra eum manent, reliquarum illae, quae in medietate eius descendente sunt, oriuntur ordine inuerso seu praepostero, quemadmodum supra pag: Pauculae sunt stellae, quae oriri &occidere pose sunt, quae scilicet haud multum ab aequatore declinant. Arcticus enim &antarcticus circuli, maiores sunt tropicis, &aequatori propiores. Ecliptica horizontem, donec vna conuersio fit, bis omni loco secat; anguli sectionum modo ad ortum, modo ad austrum, modo ad occasum, modo ad boream respiciunt. Ij, quando cancri initium incirculo medij diei fuerit, ad rectitudinem, quantum quidem fieri potest, proxime accedunt; sed si incirculo mediae noctis sit cancri initium, anguli isti maximè fiunt obliqui. Polus eclipticae circum Genith circumuoluitur. Aequinoctium habent, sicut alia Terrae loca, sole in arietem vel libram ingrediente. At in duobus illis gradibus, quorum declinatio borea aequalis est distantiae poli mundi à Zenith, dies artificialis 24. horarum est, nocti vero de naturali die vnicum momentum tantum relinquitur.