Latin
PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 274
Unproofread scanNot analysed yet
Inde dies artificialis per tot dies naturales extenditur, quot solis motus proprius ad conficiendum arcum eclipticae duobus illis gradibus interceptum, quia inocciduus est, postulant. Idem nocti in signis oppos sitis accidit. Sol in ijs eclipticae gradibus constitutus, quorum declinatio siue borea siue austrina aequalis est distantiae Zenith à polo mundi: stringit horizontem in sectione eius cum meridiano, attamen sine ortu vel occasu. Hoc quotannis quater sit. Atque tum vel dies vel nox artificialis diem totum naturalem aequat. Sol in meridiani medietate superiore constitus tus, ea quidem anni parte, qua supra hori contem versatur, in austro cernitur, sed tempore aestiuo in circulo mediae noctis, seu meridiani inferiori medietate aliquot diebus in borea conspicitur. Vnicum habent solstitium, Altum in tropico cancri. Oppositum enim eis absconditum manet. Sed iuxta analogiam, de qua ante dictum, sex solstitia illic numerantur; Duo alta, Sole in tropico cancri existente: Ibi enim tam ad austrum, quam ad boream altitudo solis in meridiano est altißima (est tamen australis boreali maior, nam quantum australis declinationem tropicorum ab aequatore excedit, tantundem borealis ab ea deficit) Et quatuor ima, quibus Solis centrum horizontem in sectione cum meridiano tangit. Vnam aestatem vnamque hyemem habent. Porro videntur omnino opponi aestati &hyemi degentium intra tropicos.