Latin
E PERIOECIS, ANTOECIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 288
Unproofread scanNot analysed yet
Certe &isti (in figura F &G) obliquè terrae, si positum eorum ad seinuicem, vel etiam ad medium circulum aequatorem consideremus, insistunt, vtpote pedes obuertentes centro mundi, veruntamen dubium non est, quin in superficie terrae, sicut &nos in nostra terra, erecti ambulant. At nostro seculo innumerorum locorum perioeci, antoeci &etiamantipodes inuenti sciuntur. Quare illiusmodi tam rationibus, quae libri pris mi tertia pars subministrat, vel subministrare potest, quam experientia conuelli possunt. Sunt ne apud Perioecos, Anices cos &Antipodes primi motus phęnomena communia seu eade an vero diuersa? Singuli eorum quaedam inter se communia habent, quadam diuersa. Quid Perioeci inter se commune habent? Primi motus phaenomena plaeraque inter se communicant. Clima seu Zonam eandem inhabitant: Eadem eis est eiusdem poli altitudo, seu eadem haerae obliquitas: hinc vniusmodi earundem stellarum Jarum ortus &occasus: Eaedem stellae semper apparentes, eaedem semper latentes: Eadem dierum eodem tempore incrementa &decrementa; Simul habent aestatem &hyemem: Eundem numerum horarum, à noctis quidem medio aut à meridie nuc meratarum.