Latin
E PERIOECIS, ANTOECIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 289
Unproofread scanNot analysed yet
In quibus inter se differunt? Sunt sub diuersis meridiani medietatibus: Commutant meridiem &mediam noctem (hoc est, quando his est meridies, illis est media noxsicut &tempus antemeridianum &pomeridianum: Sic solem orientalem quidem &occidene talem diuersum habent, non tamen simul oriens tem &occidentem, nisi in aequinoctio: Etenim die longiori fieri solet, vt vtrisque simul supra horizontem luceat, illis tamen orientalis est, &his occasui vicinus. Ita apud Periscios Solem vtrique aliquot diebus conspiciunt, dicto tamen discrimine seruato; Contra fit si dies fuerit breuior nocte sua, vel si fuerit aliquot diebus nox continua. Diuersos item horizontes habent. Quid Antoeci commune inter se habent? Degunt in eadem meridiani medietate, siue vt vocant, in eodem hemisphaerio: eodem tempore habent meridiem &mediam noctem: &inde easdem horas antemeridianas &pomeridianas simul numerant: aequalem polorum altitudinem, &obliquitatem sphaerae habent: similia item incrementa dierum &noctium artificialium. Quid Antoeci inter se differunt?