Latin
LIBRI PRIMI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 29
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea vocabulo συσημάτος quae compositionem, constitutionem, seu coaceruationem in globi formam coeuntem significat, non tàm essentialem, quàm accidentariam mundi rotundam formam, Astronomicae considerationi propriè subiectam, exprimit. Efficientis autem &finalis causae tanquam ab Astronomia alienae, nulla fit mentio. Altera Phisica est, enumerat enim Mundi non tantùm Materiam (των ὅλων, quibus mundus sicut iam est, constat) &formam essentialem στάξις τε καὶ διακόσμησις perfectissima &absolutissima mundi essentia, elegans ordo &c. Vnde κόσμος Mundus vocatur) verùm etiam efficientem (ὑπὸ θεῦ) &finalem causam (διὰ θεον, omnia quidem propter hominem, sicut pie à Stoicis dictum est, nascuntur, sed ipse homo propter Deum: cyclica ergo periodus in Deo finitur Haec autem penes Physicum sunt. Verùm ista definitio si adiecta vocula πεποιημένη, emendaretur, nobis in nostra S. S. religione omnino etiam satisfaceret. hoc modo.