Latin
THEORIA SOLIS. O
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 303
Unproofread scanNot analysed yet
Appellatur Anomalia Solis annua, Anomas lia seccentri. Alphonsini vocant Argumentum Solis. Arcus CI Anomalia media est. AK autem anomalia vera vel aequata. Quid est prosthaphaeresis motus Solis? Prosthaphaeresis, seu aequatio motus Solis, est arcus eclipticae, qui inter lineam veri &medij motus eius intercipitur. In schemate est arcus IK. Hic terminat angulum ad centrum mundi KAI, aequalem angulo AHB, quem linea veri motus cum linea ex centro eccentrici, siue ex centro aequalis motus ad Solem ductae compraehendit. Is arcus nullus est, Sole in apogaeo vel perigaeo constituto, propter linearum medij &veri motus concursum. maximus autem est in longitudine media. Sic igitur Sole ab apogaeo descendente versus perigaeum, arcus hic, vt verum eius locum monstret, de motu medio prosthaphaeresin tollit: In altem autem medietate dum a perigaeo ascendit, tantun