Latin
IVINOMIN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 303-2
Unproofread scanNot analysed yet
IVINOMIN dem apponit. Cum itaque arcus hîc ab apogaeo ad longitudinem mediam vsque crescat, &inde minus atur: sit vt motus Solis, qui in eccentrico suo aequas lis est, in terra siue mundi centro inaequalis appareat, tardissimus in apogaeo; paulatim velocior quo vlterius descenderit; aequalis motui medio in longitudine media; post vero velocißimus in perigaeo. Idem opposito tamen modo obseruat à perigaeo ad apogaeum ascendens. Quid vocas longitudinem mediam? Duplici modo vsurpatur. 1. Longitudo media appellatur punctum eccentrici, in quo prosthas phaeresis eius est omnium maxima.