Latin
INONEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 311
Unproofread scanNot analysed yet
INONEN minant in epicyclis punctum P concauitatis vel contactus, AV autem apogaeum V verum, &CM apogaeum M medium. Quae hanc Epicycli anomaliam sequuntur porismatas Cum Epicycli conuersio in obseruationibus aequalis depraehendatur ad apogaeum medium, sequitur. I. Epicyclum ad punctum contactus, &ad apogaeum verum, aliudue quoduis punctum inaequaliter conuerti, propterea quod apogaeum illud principium motus vagum est. 2. Centro epicycli in apogaeo &perigaeo eccens trici existente, puncta ista tria, punctum contactus, apogaeum verum, &apogaeum medium, vnita sunt, extra vero sic separantur, vt apogaeum verum inter illa duo mediet, quandoquidem &mundi centrum inter eccentrici centrum &punctum ei oppositum medium est. Maxima autem distantia horum punctorum est infra longitudines medias eccentris ci. 3. In medietate eccentrici descendente ab apogaeo ad perigaeum, duo apogaea epicycli medium &verum praecedunt punctum concauitatis in eam partem, in quam epicyclus mouetur, hoc est, secundum signorum ordinem sequuntur illud punctum. Vt, in schemate proximo, centro epicycli in D apogaeo, &in G perigaeo eccentrici constituto, iuncta sunt illa tria puncta, siquidem in eadem linea sunt BA &C. Inde discedente epicyclo ex D ad E, difiundisiunguntur PV &M, pręcedit autem P, &sequuntur V &M, V verò apogaeum verum in medio consistit. Illa digressio paulatim augetur, vsque dum centrum epicycli perueniat fermè in F, inde rursus sibi inuicem appropinquant, donec in G rursus coincidant.