Latin
INONEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 313
Unproofread scanNot analysed yet
Oppositum fit in medietate altera, praecedunt enim M &V ipsum P secundum signorum seriem. 4. In superiore parte eccentrici motus epicycli velocior est, quam in inferiore. Apogaeum enim medium illic contra seriem signorum tendit, videlicet in eam ipsam partem in quam ipse epicyclus mouetur. Contrarium fit in parte inferiore. Digreßionis autem apogaei veri &medij mene sura est punctum contactus, hoc enim in nullam partem vagatur, sed immobile manet. Vt, quando epicyclus peruenerit in H prope longitudinem eccentrici mediam, quo loco punctorum MV &P maxima est distantia: Euestigio apogaea vtraque appropinquare incipiunt ad P contactus punctum, M igitur versus P contra signorum ordinem prorepit, donec in apogaeo D incidat in P. Post rursus ab eodem P recedit M, itidem contra signorum ordinem, donec prope alteram longitudinem mediam rursus longissimè recedat à P. Quoniam autem in eandem partem mouetur epicyclus, sit, vt congredientibus duobus motibus in eandem partem, motus lunae in epicyclo, vel etiam ipse epicyclus motu suo vagum apogaeum medium obseruans, acceleretur. Contra in inferiore parte eccentrici ab eo loco, prope F, vbi distantia MP maxima est, vsque ad alterum locum maximae distanitiae eorundem punctorum prope H, mouetur apogaeum geum medium secundum signorum ordinem, ibi igitur pro motus sui quantitate tantundem aufert epicycli velocitati. Epicyclus ergo illic multo tardior efficitur.