Latin
INONEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 320
Unproofread scanNot analysed yet
Intersectio viae lunaris &solaris, vel caput &cauda Draconis: Limes boreus &austrinus: Motus item eius medius &verus: Anomalia latitudinis vera &media. Quid est linea medij motus Lunae Est recta ex centro mundi per centrum epicycli ad Zodiacum extensa. Haec propter eccentrici motum regularem super centro mundi, aequaliter per Zodiacum fertur, monstrans medium locum lunae, &verum locum centri epicycli. In schemate, penultimo pręcedente est linea FH G, in sequenti autem figura est linea MB, transiens per epicyclorum centra. Quid est linea Veri motus LunaeEst recta ex centro mundi per centrum corporis lunaris ad Zodiacum extensa. In schemate sequente est recta MFC. Quid est Medius, &quid verus motus Lunae? Sicut in Sole, ita &hîc, Arcus Zodiaci ab Aries tis initio per consequentiam signorum, vsque ad lines am medij motus lunae, Medius motus vocatur. Sed verus motus ad lineam veri motus extenditur. Longitudo Lunae à Sole quid est?