Latin
INONEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 321
Unproofread scanNot analysed yet
Arcus Zodiaci à linea medij motus Solis secundum signorum ordinem ad lineam medij motus lunae. Eodem schemate penult. praecedente, arcus CG, vel arcus HEG. Quid est Longitudo duplicata, seu Centrum Lunae? Est arcus Zodiaci ab apogaeo eccentrici secundum signorum seriem, vsque ad lineam medij motus lunae. Nominatur longitudo duplicata, quia duplia est ad distantiam eius à Sole. Alphonsinae tabulae, &qui eas sequuntur appellant Centrum, quia à centro eccentrici dependet. Correspondet ei arcui, qui in theoria Solis nominatur anomalia Solis annua, vel argumentum Solis. Eodem schemate est ECD. Copernicus in suis nypothesibus vocat motum secundi epicycli. Quod nam est centrum aequalitatis? Centrum aequalitatis, vt ex ante dictis patet, geminum est. Vnum est centrum Aequantis circuli vel Mundi, alterum est punctum in circulo paruo in linea apogaei eccentrici centro oppositum, quorum illud eccentrici, hoc epicycli motum gubernat. Eodem schemate sunt A &L, in sequenti verò sunt M &O. Apogaeum &perigaeum eccentrici, item apo