Latin
ICCCUL
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 326-2
Unproofread scanNot analysed yet
Computarunt enim in tabulis motuum pros thaphaereses congruentes apogaeo eccentrici, eua Excessum adiunxerunt, quot autem sexagesimae ipsius excessus partes singulis alijs eccentrici locis debeantur, haec scrupula indicare solent. Vnde eti am Scrupula Proportionalia vocantur. Describuntur autem Scrupula haec dupliciter. 1. Totus excessus, absque vllo alio respectu, dimidi solet (more astronomico) in 60. sexagesimas, eaqu conuenientibus suis eccentrici locis tabulis metuum accommodantur. In figura pręcedente prosthaphęreseos arcus epicycli DF in apogeo &perigeo eccentrici differentia seu excessus est AC. Donec autem prosthapheresis eiusdem arcus DF augetur vltra eam, quae in apogis fuit, 20. sexagesimis, necesse est epicyclum ab apogeo ad quantitatem arcus eccentrici HI descendisse. Ibi igitur BC prosthaphęresis aequat prosthaphęresin no apogęam, &insuper totius excessus AC in perigio 20. sexagesimas. Ita donec eidem prosthaphęrefiat. crescunt de excessu duae tertiae, siue 40. sexagesima centrum epicycli ab auge abesse debet secundum di stantiam HL, quo loco AB aequatur ipsi BC apogeae prosthaphęresi, &AC continet duas tertia ipsius AC excessus perigei. 2.