Latin
ICCCUL
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 327-3
Unproofread scanNot analysed yet
Facilioris intellectus gratia, quo quidem ad eundem scopum deuenitur, excessus lineae apogaeae velut omnium ex centro mundi ad circumferentiam eccentrici longißimae, qua excedit lineam perigaei breuißimam diuiditur in 60. sectiones, quas Scrupula proportionalia quoque vocamus. Inde iuxta has sectionum differentias caeterorum graduum eccentrici distantiae à terra examinantur, quot enim huiusmodi sectiones rectae cuipiam ex ventro mundi ad epicycli centrum ductae decedunt, tantundem simili proportione prosthaphaereßis augetur. Vt excessus lineae MH apogeae quo lineam MK Serigeam excedit, diuisus est in 60. scrupula, per quas circuli ducti hîc cernuntur. Porro epicyclo nT constituto, decedunt lineae MI 20. scrupula, quibus MI minor est quam MH, quamobrem etiam umiliter BC prosthaphęresis epicycli in I, maior est quam BC epicycli in H apogeo, pro quantitate artus BC 20 ipsius AC excessus perigęi sexagesimis. Ita prosthaphęresis BC epicycli in L excessu suo AC sisperat BC prosthaphęresin apogęam 40. sexagesi. mis ipsius excessus AC perigei, propterea quod ME 40. sexagesimis deficit à linea apogaei MH. IIII. Explica rationem Latitudinis Lunae? Dictum est suprà, polos quos eccentricus orbis obseruat, declinare à polis eclipticae quinque gradibus, eosque circa polos eclipticae motu circuli nodorum nonuorti.