Latin
HEORIA TRIVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 331-4
Unproofread scanNot analysed yet
HEORIA TRIVM SVPERIORVM PLA NETARVM, SATVRNI, IOVIS ET MARTIS b. X. 9. Quare tres hi Planetae Saturnus, Iupiter &Mars nominantur superiores? Quia supra Solem Planetarum Regem &Ducem collocantur. Sic similem ob causam Venus &Mercurius dicuntur inferiores. Quare iam nunc eorum theoriae proponuntur? Post explicationem theoriarum Solis &Lunae, tanquam simpliciorum, merito horum trium planetarum theoriae subijciuntur, propterea quòd pluribus motuum diuersitatibus, quam Sol &Luna, paucioribus autem quàm Venus &Mercurius obnoxiae sunt. Quae causa est, quod eorum theoriae coniunguntur?