Latin
HEORIA TRIVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 332-2
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruationibus compertum est, tres hos Planetas in motuum suorum qualitate tam secundum longitudinem quam latitudinem sibi similimos esse, solaque quantitate inter se discrepare. Supponendum ergo fuit, eorum orbes omnino similiter &vniformiter esse dispositos. Quare motus eorum vna thee oria doceri possunt. Quot sunt orbes in qualibet trium superiorum planetarum Theoria? Quatuor. Vnus Eccentricus deferens Epicyclum. Due Duo deferentes apogaeum &perigaeum eccentrici. Quartus est Epicyclus ferens corpus planetae. His additur Aequans vel Aequator, qui tamen non orbis, sed circulus est.