Latin
ULUNUNL
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 346
Unproofread scanNot analysed yet
In eadem figura penultima pręcedente est arcus IK. Quid est prosthaphaeresis eccentri, vel aequatio centri in epicyclo? Est arcus epicycli inter apogaeum medium &verum interceptus. Arcus VM. Hic arcus nullus est epicycli centro in apogaeo existente: maximus autem, si fuerit in longitudis nibus medijs. Prosthaphaeresis eccentri, vel aequatio centri an eccentrico, &in epicyclo, perpetuo inter se similes sunt. Porro descendente epicyclo ab apogaeo eccentrici ad perigaeum, ista prosthaphaeresis aufertur anomaliae eccentri mediae, &apponitur argumens to medio, seu motui epicycli, vt illic tam aequatam anomaliam eccentri, quam aequatum argumentum constituat. Contrarium in altera medietate accidit. Cùm enim in AI, &CHM parallelas incidat AMV recta, angulos IAH, &MHV efficiet aequales per29. primi Eucli: At aequalibus his angulis debentur arcus sarcus IK &VM similes.