Latin
ULUNUNL
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 347
Unproofread scanNot analysed yet
Hi nunquam simul addenidi nec subtrahendi sunt, sed semper alter addendus salter demendus est, propterea quod alter in fine, alter in principio suorum circulorum in eandem partem incedentium haeret. Quid est anomalia commutationis vel argumentum medium &verum? Arcus epicycli ab apogaeo medio, numeratus in eam partem, in quam epicyclus mouetur, vsque ad planetam: medium argumentum est. Sed verum a vero apogaeo pendet. Ptolemaeus anomaliam, Copernicus Anomaliam commutationis, Alphonsini Argumentum vocant. Quid est aequatio argumenti? Est arcus Zodiaci inter lineam veri motus epicycli, &lineam veri motus planetae interceptus. Arcus hic nullus est, planeta in apogaeo &perie gaeo vero existente, maximus autem, si fuerit planeta in linea, quae ex centro mundi educta tangit epicyclum. Planeta quando in priore medietate epicycli ab apogaeo vero ad perigaeum descendit, addit istam prosthaphaeresin motui vero epicycli, in altera demit. Alphonsini vocant hunc arcum aequationem argumenti, Copernicus parallaxin orbis nominat. Allij prosthaphaeresin Epicycli. Figura eadem superiori est arcus KL. Centro epicycli in apogeo morante, cuiusmodi in figura sequente in E, arcus QR maximus in D est In O36. gr. 54. scr. 20. sec. Sed in G perigaeo arcus QUS in D est 6. gr. 38. scr. 40. sec. in Z. 1. gr. 31. scir Quid est longitudo media? Sunt eccentrici puncta, in quibus prosthaphaer resis eccentri maxima est. Talia duo sunt. Determinantur haec puncta per rectam ex puncto inter centrum mundi &eccentrici medio, eductam ad angulos rectos lineae apogaei, &circumferentiam eccentrici contingentem. Vt figura sequente A centrum mundi, B eccentrici, &C aequantis est.