Latin
INVNNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 349
Unproofread scanNot analysed yet
INVNNVN thaphęresin epicycli apogaeam arcu RS, &deficit à prosthaphęresi perigaea, arcu ST. Est enim arcus QR epicycli in E apogaeo aequalis arcui QR epicycli in longitudine media, &ibidem QT arcus aequalis est arcui QT epicycli in G perigaeo. Quare SR longitudinis longioris excessus est, &ST propioris, Quid sunt scrupula proportionalia longiora &propiora? Sunt hîc partes sexagesimae excessus longioris vel propioris, quibus aequationes argumenti adalia eccentrici loca extra apogaeum, perigaeum &longitudines medias aequantur. Explica hoc quoque.