Latin
INVNNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 350
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ijs, quae modo hîc, &in theoria Lunae dicta sunt, patet propter duplicem excessum, duplicia etiam scrupula proportionalia fieri debere, quibus excessus aequari poßit, vt sciatur quot sexagesimae totius excessus partes cuilibet loco eccentrici aebeantur. Describuntur etiam hîc duplici modo, videlicet 1. per excessum diuisum in 60. sexagesimas, easque conuenientibus locis dispertitas. 2. per excessum longitudinis lineae apogaeae, velut longißimae, &lineae longitudinis mediae, &lineae perigaeae velut breuißimae, eumque excessum in 60. partes dis sum, vt per eas caeterarum linearum longitudo, ve centri epicycli altitudo à terra, &inde prosthas phaereseos iusta magnitudo indagetur. Vt figura pręcedente Excessus lineae AF quo excedit redit lineam AF vel AH, item excessus lineae AF vel AH, quo lineam AG excedit, diuisus est in 60. sectiiones vel scrupula. Inde computantur cęterae lineae sad alios eccentrici positus, quantum de hoc excessu dlineis longitudinum mediarum, &propterea etiam aequationibus argumenti vel accedat vel decedat. Sic epicyclo posito in K, recta AK 40.