Latin
ILINENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 355-2
Unproofread scanNot analysed yet
in Marte Figura ista A centrum mundi, descripti circuli BCDE planum intelligatur per C &E transire polos eclipticae, quam repraesentet linea BAD. Deinde F centro intelligatur planum eccentrici orbis GHIK tranfiens per polos eccentrici M &O, &per L limitem boreum, &N austrinum. Planum autem motus cius repręsentet LEN secans eclipticam in A. Centrum ergo epicycli in L constitutum habet maximam latitudinem boream, sicut in N austrinam, secundum quantitatem anguli hîc signati GAL, vel IAN. Hinc etiam sequitur polum eccentrici alterum minus, alterum magis à polo eclipticae correspondente abesse, sicut videre est in OK &HM. Cuiusmodi est anomalia latitudinis, quam tribus his planetis epicyclus affert? Epicyclorum plana, quorum axes, vt suprà diximus, obliqui sunt ad eccentricorum suorum plana, non minus quam in Venere &Mercurio, g minam habent inclinationem vel librationem, &earum neutram fixam, sed mutabilem vtramque, attamen cum periodo eccentricorum suorum proportionalem.