Latin
ILINENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 356-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sunt istae inclinationes, seu super quas diametros libramenta sua perficiunt, &quibus legibus astringuntur? Prior inclinatio Eγκλισιs nominatur. Haec facit diametrum absidum epicycli vltra citraque ece centrici planum inclinari, hac lege: Dum centrum epicycli fuerit in nodis, ista absidum diameter ab eccentrico, &idcirco etiam ab eclipticae plano neutiquam declinat, sed in eorum sectionem mutuam tota incidit. At ex nodis abeunte centro epicycli, diameter haec medietate sua superiori, quae apogaeum epicycli habet, ab eccentrici plano versus edipticam (quam tamen nutatione ista non attingit inclinatur, altera vero medictate inferiori, quae perigaeum habet in partem exteriorem recedit. Maxima autem huius diametri inclinatio contingit epicyclo in limitibus versante, ea tamen tanta nullibi est, vt extra nodos diameter haec ea pticam attingere poßit. Absoluitur ista libratio seu inclinatio super diametrum longitudinum mediarum. Figun Figura pręcedente, PQR epicyclum designat, is in L limite boreo habet diametrum absidum PLR.