Latin
ILINENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 357-3
Unproofread scanNot analysed yet
decliuem, sic vt P apogęum à plano eccentrici ad declipticam nutet, R autem perigeum exterius ab ea refugiat. Sed in N limite altero apogęum nutatione sua ex altera eccentrici parte consistens rursus ad eclipticam inclinatur, R verò perigęum itidem tantundem oppositam partem tenet. Porro inclinatio diametri absidum ad planum deccentrici maxima, arcus PQ est in Saturno 4. gr. 30. scr. in Ioue 2. gr. 30. scr. in Marte 2. gr. 15. scr. Hac figura pręsente ABC ecliptica est, eiusque polus boreus D, austrinus E, centrum orbis planetae vel mundi F. Orbis ferens quatuor epicyclia refert seccentricum obliquum ad eclipticam, in cuius limite boreo G, supremum epicyclium HIKL designaitam habet lineam absidum HK, &lineam mediarum longitudinum IL. Eaedem lineae ijsdem literis notatae sunt epicyclorum in M nodo ascendente, N limite austrino, &in O nodo descendente.