Latin
INCLVVNT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 366
Unproofread scanNot analysed yet
Ista autem linea est parallela tam ei rectae, quae ex eccentrici Solis centro ad ipsum solem, quam ei, quae ex aequantis Veneris centro ad eius epicycli centrum, ducitur. 3. Vnde patet Venerem à Sole vlterius expaciari non posse, quam epicycli sui magnitudo ferre potest. His 4. accedit eccentricitatis eccentrici Solis &aequantis Veneris similitudo, erat enim Ptolemaei tempore altera alteri similis, Copernicus vero vtramque inuenit nostro tempore decreuisse. Vnde si centrum epicycli &in eccentrico aequante moueretur, prosthaphaereses eccentri in Venere &in Sole aequales essent, quae tamen hoc modo haud multum inter se dißident. Dimensio orbium sphaerae 9. Qualium semidiameter orbis eccentrici Veneris est 60. partium, talium demonstrat Ptolemęus eccentricitatem eccentrici part. 1. scr. 15. eccentrici tatem aequantis partium (sicut &in Sole) 2. scr. 30. semidiametrum epicycli part. 43. scr. 10. Hinc minimam altitudinem à terra part. 15. scr. 35. maximam part. par. 104. scr. 25. Copernicus animaduertit aequantis eccentricitatem hodie tantum esse, 2. part. 6. scr. Vnde eccentrici eccentricitas foret part. 0. scr. 51. quantum nimirum eccentricitati Solis diminutae in suis hypothesibus correspondet. III. Quorum punctorum, linearum &arcuum cognitio in theoria Veneris requiritur?