Latin
INCLVVNT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 367
Unproofread scanNot analysed yet
In hac theoria omnia eodem modo obseruandae sunt, quo in superioribus tribus planetis, ideo huc etiam quae supra dicta sunt referantur. Linea medij motus Veneris eadem est cum linea medij motus Solis, sicut &ipse medius Solis &Veneris motus ijdem sunt. Prosthaphaeresis eccentri, siue aequatio centri Q maxima iuxta tabulas Alphonsini est 2. gr. 10. scr. iuxta tabulas prutenicas 2. gr. 0. scr. 17. sec. Prosthaphaeresis parallaxeos seu aequatio argumenti, centro epicycli in auge eccentrici, maxima est in tabulis Alphonsinis 44. gr. 44. scr. in prutenicis 45. gr. 10. scr. 30. sec. sed in perigaeo illic IIII. um varietates latitudinum Veneris &Mercurij sint similimae, sicut &trium superiorum latitudines inter se similiter affectae sunt: ideo paulo post simul explicandae erunt.