Latin
INVMNN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 384
Unproofread scanNot analysed yet
At inde ascendente epicyclo ad apogaeum eccentrici, mox superior eius pars deuiat ab ecliptica in Venere ad boream, in Mercurio ad austrum, cuiusmodi est centro epicieli in B apogaeo versante, diameter per apogęa BAC, siue tota eccentrici pars superior citra eclipticam, inferior vltra eam inuenitur, axis eius tum est DE. Postquam vero epicyclus ad T nodum descendentem venerit: planum eccentrici iterum in ecliptica est, &fit iterum LAM diameter apogaei. At superato T no do descendente, pars eccentrici superior, quae prius citra eclipticam erat, iam vltra eam declinare incipit, quamobrem pars inferior nunc eam declinationem habere incipit, quam antea superior habuit, in Venere boream, in Mer curio austrinam. Idcirco in perigaeo Pepicyclo exsistente, eccentrici positus est PAQ, eiusque axis RS. Paret igitur centrum epicycli in nodis KT esse in ecliprica, sed extra tam versus apogaeum B, quam perigaeum P, habere latitudinem eandem, boream scilicet in Venere, austrinam in Mercurio.