Latin
INVMNN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 385
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo abit centrum epicycli vltra eclipticam versus C &Qu Cuiusmodi sunt latitudines Epicyclorum? Epicyclorum plana, quorum axes obliquos diximus ad eccentricos, similiter sicut in tribus superioribus super duas diametros, absidum scilicet &longitudinum mediarum inclinantur, &in vtrumque eccentricorum partem librantur, attamen cum eccentricorum periodis proportionaliter. Quomodo prior diameter, per absides transiens inclinatur? Prior exorbitatio epicycli, quae communiter Inelinatio vel Declinatio, à Ptolemaeo, sicut &prior ἔκλισιs nominatur, facit absidum diametrum ab eccentrici plano vtrinque declinare, hac lege: Dum centrum epicycli fuerit in limitibus, hoc est in apogaeo vel perigaeo eccentrici, inclinatio diametri huius nulla est, sed in planum eccentrici incidit.