Latin
IDOLVVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 388
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi enim, vt supra dictum, inclinationes diametrorum absidum, quae in nodis nullae sunt, fiunt maximae in limitibus; eae apud hos duos inferiores maximè auctae sunt in nodis, &annibilatae in limitibus. Ita reflexiones illic euanescunt in limitibus, maximae existentes in nodis: eae hîc maximae in limitibus, nullae in nodis cernuntur. 4. Eccentricorum &epicyclorum plana sese semper in alia atque alia diametro secant. In nodis enim sectio ista fit in diametro longitudinum mediarum; sed in limitibus deuoluitur ad diametrum absidum; Intermedijs autem locis alibi atq alibi contingit. In qua sectione superiores oppositum obseruare supra diximus. 5. Linea mutuae sectionis epicycli &eccentrici per planum epicycli taliter vagatur, vt integra ipsius plani medietas respiciens ad nodum descens dentem, ab eccentrici plano in Venere in boream, &in Mercurio in austrum, econuerso autem altera medietas in oppositam partem declinet. Contra fit in planetis superioribus. 6.