Latin
IDOLVVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 389
Unproofread scanNot analysed yet
Ex omnibus &singulis enumeratis liquet, quod latitudo Veneris &Mercurij tripliciter varietur, nimirum propter obliquitatem eccentrici orbis mobilem, propter inclinationes, &propter reflexiones epicycli mobiles. Figura proximè praecedente, Epicyclo existente in K nodo ascendente, longitudinum mediarum diameter HI, in plano eccentrici est, sed diameter absidum FG maximam habet inclinationem, quamobrem tota medietas, epicycli inferior HFI (hic per lineam expressam signata) quae videlicet respicit ad nodum descendentem, in Venere est borea, in Mercurio austrina, altera vero IGH superior (hîc punctulis notata) in Venere austrina, in Mercurio borea manet; sectionisque diameter, quae in isto positu est HI, parallela est lineae apogaei eccentrici LAM. Ita in altero nodo T itidem sectionis diameter est HI in longitudinibus medijs, sed ibi medietas superior IGH, respiciens sicut prius in eandem partem, est in Venere borea, &in Mercurio austrina, sed inferior HFI medietas punctulis signata in Venere austrina, in Mercurio borea manet. Idem in apogaeo B, &perigaeo P accidit, istis enim locis in diametris absidum FG inclinatione carentibus, diuiduntur epicycli, reflectuntur autem maximè diametri II.