Latin
I. GENVS PASSIONVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 396-2
Unproofread scanNot analysed yet
onis in planetis quinque est circa C apogaeum, &velocissimae retrogradationis circa E perigaeum, sed cum motus iste vterque tardior sit circa limites F &H: facile patet quod non in F &H planeta stationaritis appareat, sed circa K &M, siquidem in his punctis fieri potest, vt motus repedationis aequalis fiat quantitate motui directionis eccentrici. Sed in luminaribus nullus fit regressus, propterea quòd epicyclus nunquam potest tanto interuallo vel Solem vel Lunam retrahere, quanto ab eccentrico promouetur. Quid ergo sunt Stationum punctar Sunt puncta epicycli, in quibus planeta existens sub Zodiaco quiescit immotus. Hoc est: Sunt ea puncta epicycli, in quibus planetae regressus in epicyclo praecisè aequalis est progressui eccentrici. Quot sunt puncta stationum? In luminaribus nulla: In caeteris quinque planetis duo sunt. Prius in medietate orientali, quo planeta retrogredi incipit, nominatur Statio prima. πρῶτος σηριγμὸς. Posterius in medietate occident ali, quo planeta retrocedere desinit, vocatur statio secunda, δεύτερος σηριγμὸς, Planeta vero σηρίζων stationarius dicitur.