Latin
I. GENVS PASSIONVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 397-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec vtriusque stationis puncta à perigaeo aequas liter remouentur, attamen ei propiora sunt, quam ontingentiae puncta. Arcum ab apogaeo vero ad punctum primae statisonis nominare solent Stationem primam in secunda significatione, sed arcum ab apogaeo vero ad punctum secundae stationis per perigaeum numeratum, appellare solent Stationem secundam in secunda siinaficatione. Quid sunt arcus Directionis, &Retrogradationis? Directio est arcus epicycli, duobus punctis stationum interceptus, quo planeta secundum signorumordinem incedere obseruatur. Is est in quinque planetis arcus superior. Retrogradatio, est arcus epicycli residuus ijsdem stationum punctis inclusus, quo planeta retrocederecernitur. Is est arcus epicycli inferior. Habent ne ista puncta stationum semper &vbique eandem remotionem à perigaeo epicycli? Frsi quidem neutrum ab apogaeo &perigaeo longius recedat, quam alterum, distantiam tamen non eandem vbique nec semper retinent, propter 3. causas. i. Est accessus &recessus epicycli à terra, propter eccentrici motum, quanto enim fuerit vicinior terrae, tanto magis elongantur stationum puncta ab apogaeo, Mercurio tamen propter alias causas dempto. 2.